Latin
373.1 to 373.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 373.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Suis solùm illis Hieroglyphicis hos, vt poterant, motus repraesentabant, vt putà flexuosis Serpentum corporibus? quemadmodum &motum Solis ipso incessu Scarabei suam pilulam retrorsum voluentis; vti apud Clementem est; euenitque proinde, vt Eudoxus, qui istam In lib. de motuum varietatem apud illos didicerat, exstiterit primus, vt Interpretes Aricaelo &12. stotelis adnotant, qui variorum Orbium commentus Hypotheseis fuerit, quiMetaph. bus Phaenomena explicarentur. Longissimè aliunde abfuere, vt haberent Fixarum loca exquisitè determinata, vt putà secundum longitudinem, &latitudinem; aut secundum ascensionem rectam, &declinationem; quare neque potuere vera Planetarum loca ex comparatione ad Fixas definire, neque adeè exquisitè vllas Obseruationes designare. Haecque profectò fuit causa, cur Hipparchus nullas Obseruationes idoneas neque ab Aegyptiis, neque à Babyloniis habuerit, ex quibus ad condendum siue Hypotheseis, siue Tabulas, repraesentandis motibus quinque Errantium, juuaretur; ac Ptolemaeus primus fuerit, qui, vt exstat in Almagesto, partim relictis ab Hipparcho, partim peractis à seipso Obseruationibus, aggredi id operis potuerit. Longissimè quoque abfuere, vt explorati quidpiam circa Siderum, Caelive distantiam, magnitudinémque haberent; nam ratio quidem illa Aegyptia, quam Petosiris, &Necepsos, Plinio refe- Libia. c. 23 rente ostenderunt, docentes vnum gradum in circulo, seu caelo Lunae triginta tribus stadiis paulò ampliùs patere, in circulo Saturni duplum, in circulo Solis mensurae vtriusque dimidium; Ratio, inquam, illa quam fuerit innixa Obseruationibus accuratis, vel ex eo potest intelligi, quòd exinde diameter Lunę gradus circiter dimidium complexa, colligatur stadiis septemdecim non major. Solae ergo Eclipses fuere, quas obseruatas vtrique illi sic habuere in Commentariis, vt possent ex praeteritis quidpiam coniicere de futuris. Ac non sanè ex supputatis Tabularum exquisitarum ope, Solis, ac Lunae motibus; sed quia, cùm deprehendissent, decimo-nono quoque anno Eclipseis redire ad eosdem vt plurimùm dies; ideò tentauere praedicere, quae, &quando aliquae essent euenturae: idque ex quo animaduerterunt non anomaliam aliquam in Sole, sed aliquam tamen in Luna inaequalitatem, quam reducentes ad medium, censuere Lunam Peragere dietim, (quod apud Geminum de Chaldaeis habetur) gradus tredein Elem. Astron. tim, cùm paulò plus sextante.