Latin
374.4 to 374.6
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 374.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ponstquàm enim quicquid de illis perspectum habuit, commemorauit, Ita veròs inquit, habendum, quicquid à Barbaris Graeci accipiunt, id reddi ab ipsis perfectius quare &idem circa ea, de quibus est dictum cogitare licet. Nempe difficile est qui dem modum inuenire, quo haec omnia adeò inuoluta explicentur; verùm magnas praeclaráque spes, vt ista praeclariùs, meliúsque; quàm à Barbaris traducta fueni constituantur. Ad Graecos itaque vt accedam; quae antiquissima apud illos exstat obseruaCaeli memoria, ea videtur esse Hesiodi, qui Agricolis tempora metendi, serendi, &alia, ex ortu, occasuque Pleiadum, Hyadûmque, &Arcturi, Sirij, Orionis, in libro operum, dierûmque praescripsit, Πληίαδων Ἀτλαγενέων ἐπιτελλομέναων, Donec Pleiades, quae &Atlantides, exoriuntur, &c. nescióque, an is, an alius sit liber, quem intelligit Plinius, cùm de Hesiodolos quens, Huius quoque, inquit, nomine exstat Astrologia. Hoc interim loco dosunt adnotanda. Vnum, attendisse Graecos primitùs ad hosce ortus, obersúsque, tum vt varias anni tempestates discernerent, tum vt pluuias, ventoss glualias affectiones aëris illos consequi solitas, designarent. Vnde &fuere exinds à Thalete, Anaximandro, Democrito, Euctemone, Metone, Eudoxos ribúsque aliis, confecta Parapegmata, seu Tabulae quaedam, quasi Ephemerides; vel Diaria, in quibus ad dies anni singulos adscribebatur, quae Sidera auorirentur, aut occiderent; &quas futuras aëris affectiones significarent.