Latin
375.1 to 375.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 375.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Talo Patapegii Parapegma confecit etiam postmodùm pro horizonte Romano Iulius Caesar; vt dicere proinde apud Lucanum potuerit, Nec meus Eudoxi fastis superabitur Annus. Et illum certè Quidius suos in Fastos transtulit, testatus initio se simul exorta, nb lapsáque sub terras Signa cantaturum. Sed de Graecis vt dicam; is apud eos magnus habebatur Astrologus, qui haec comperisset, obseruassetque, &de quo proinde dici posset, quod de Conone ait Catullus, Omnia qui magni dispexit lumina Mundi, Stellarúmque Ortus comperit, atque obitus. Videlicet ante Berosi aduentum sola haec erat apud Graecos ἐπισημασία praesignificatio, siue ex Astris diuinatio; nisi quòd apud eundem Hesiodum deducitur, qui dies Lunae tum reputarentur fausti, ac infausti: in dieb. Πρῶτον ἔνη τετράς τε, καὶ ἐβδόμη, ἱερὸν ἤμαρ, Primùm, prima dies, &quarta, ac septima sacra, &c. Alterum, esse apud Graecos, vti &apud alias nationes, omni majus memoria, redactas stellas in Imagines, Constellationésve habere, ac denominatas quidem parte maxima (quantum nomina indicant, ac reputare congruum est) quatenus ab initio placuit Agricolis, Pastoribus, Nautis, quibus per noctem degere sub dio familiare est. Quanquam &fuere aliquae constellationes recentiùs adiectae, vt à Thalete Plaustrum minus, quod Laërtius, &Tatius reLib. 1. citant ex Callimacho, qui &aliunde celebrauit, quod Catullus est imitatus, in Isag. de Co. fuisse à Conone in Caelum Comam Berenices inductam. Reperit etiam CleoBer. stratus ex Hygino Haedos: tametsi, quod Plinius illi quoque tribuit Signorum Lib. 2. Zodiaci inuentionem, ita accipiendum videtur, quasi ostenderit per quae Astron. Signa Sol, &caeteri Planetae incedant. Erant autem, vt hoc attingam distincta apud Graecos in Zodiaco Signa solùm vndecim; post-modum verò In 1. adiecere duodecimum iuxta Aegyptios, qui, vt ex Seruio, Martiano, &aliis Georg. intelligitur, pro Chelis Scorpionis constituebant Libram, locum à Virgilio etiam Augusto destinatum Ipse tibi iam brachia contrahit ardens 1. Georg. Scorpius. Adiecere, inquam, vt quemadmodum totus Zodiaci ambitus in Dodecatemoria, seu duodecim parteis aequaleis distribuitur, ita &constaret ex duodecim Signis.