Latin
378.1 to 378.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 378.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ne memorem eundem Cicê ronem eosdem quoque addere circa eam Sphaeram, quam nuper inquits familiaris noster effecit Posidonius, cuius singulae conuersiones idem efficiunt ün Sole, &in Luna, &in quinque Stellis Errantibus, quod efficitur in Caelosim gulis diebus; &noctibus. Quia verò Hipparchus postea deprehendit tam Son lem, quàm Lunam, &quinque has Stellas nunc remotiùs, nunc propiùs à Terra abesse; &non posse istud per eiusmodi concentricas TerraSphaeras explicali; ideò, illis reiectis, reputauit motus Planetarum habendos esse eccentricos; &,quòd non potuerit tamen ipse determinare sim gula, viam demonstrauit, qua incedens deinceps Ptolemaeus Artem coll fecit. Memorandi interim sunt duo aut tres viri ex quorum obseruat Hipparchus, &Ptolemaeus profecerunt. Vnus fuit Timocharis, qui aniili ante Christum proximè trecentis, inter caetera, circa stellas Fixas, obsetuauit eam, quae Arista, seu Spica Virginis vocatur, antecedere AequinodijAutumnalis punctum octo gradibus: accensendus autem ipsi Aristillus cuius etiam factis circa Fixas obseruationibus Ptolemaeus vtitur, vt ostell dat Fixas esse latitudine inuariatas. Pòst autem, saeculo non toto sus cessit Eratosthenes, qui Ptolemaei Euergetae prioris Bibliothecarius, al thor illi fuit, vt in Porticu Alexandriae Armillas constitueret, quibus fuê re quoque deinceps Hipparchus, &Ptolemaeus vsi; ipséque, inter catera, obseruauit, definiitque obliquitatem Signiferi, quam &Hipparch &Ptolemaeus ratam habuerunt, graduum viginti trium, minutorum quum quaginta vnius. De Hipparcho verò, qui annis ante Christum circiter centum, &quadraginta floruit, vt quidpiam dicamus, explicare promptum non est, quantum ipsi Astronomia debeat. Imprimis enim ex habita illa obseruatione Timocharidis, &aliquibus aliis, tametsi ipsas non vndique exquisitasesse censeret, quia ipse tamen deprehendit non antecedere ampliùs Spicam Virginis Aequinoctij punctum, quàm gradibus sex, caeterásque stellas pari proportione: ideò intellexit Stellas quoque Fixas moueri in Ortum secundum Zodiacum; vnde &Librum de Solstitiorum, Aequinoctiorúmque transgressu conscripsit. Et quia ipsius tempore Noua quaedam Stella, vt nuper tempore Tychonis, apparuit; idcircò, ad dubitationem est adductus, verbis dicam Plinij, an-ne hoc saepiùs fieret, mouerenturque &eae, quas putamus affixas.