Latin
378.5 to 378.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 378.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ideóque, pergit Plinius, ausus rem etiam Deo improbam, adnimerare posteris Stellas, ac Siderad normam expangere, organis excogitatis, perquae singularum loca, atque magnitudines signarentur; &facilè discerni posset ex eo, non modò an obirent, nascerenturve; sed an omninò aliqua transiren, mouerentúrve; itemque, an crescerent, minuerenturque; Caelo in haereditmacunctis relicto, si quisquam, qui rationem eam caperet, inuentus esset. Quate &ex hoc primùm tempore, Fixarum loca obseruata, designatáque secundum longitudinem, latitudinémque habemus; &quem ille Catalogum Stellarum contexuit, ipse est; quem Ptolemaeus posteà in suum Almagestum inseruit. Ne id memorem, quòd Hipparchus praetereà denotallit, quo positu variae Stellae inter se forent; an in eadem rectâ; an triquetrâ formâ; an quadratâ, &c. vt vel ex Ptolemaeo constat. Ad-haec, cùm Solis, ac Lunae motus cogniti vtcumque iam forent; ipse tamen eorum notitiam longè exquisitiorem fecit. Quippe non modò memoratam Callipicae Periodo correctionem adhibuit, sed etiam, cùm longam Eclipseon seriem collegisset (vt putâ ab vsque illis Babylonicis, tempore Mardocempadi, ad vsque obseruatas à seipso, per annos sexcentòs) animadueruertisset verò neque singulis nouemdecim annis pareis Eclipseis recurrere, neque post aliquot decem nouennaleis recursus, Eclipseis quasdam fieris ac in causa esse tum latitudinem Lunae variam, nodorumque eius anticipationem; tum eccentricitatem, ob quam motus nunc segniores ad Apogeum, nunc ad Perigeum citatiores deprehenderentur; idcircò rationem horum omnium habuit, Hypotheseisque, &iuxta ipsas, Tabulas motuum condidit, ex quibus facta supputatione, praedicere tam tutò potuit, an, &quae, vel quantae, &quando euenturae Eclipses in posterum forent Et vide, vt proinde Plinius, vbi est de Thalete, &Sulpitio Gallo loquutus, Post eos, inquit, vtriusque Sideris cursus in sexcentos annos praecinuit Hipparchus; menseis gentium, diésque, &horas, ac situs locorum, &vices populorum complexus; aeuo teste, haud alio modo, quàm consiliorum naturae particeps.