Latin
379
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 379
Unproofread scanNot analysed yet
Videlicet debuit Hipparchus, praeter tempora adnotata, quibus Eclipses deberent aut Rhodi, aut Alexandriae contingere, recensuisse quasdam regiones, vrbeisque praecipuas, cum designatione mensium, quibus vterentur; &quibus futurum esset tum diebus, tum horis, vt Eclipses iis fierent; &luccedentibus quidem Romae praedictionibus, Plinij aeuo. Dignum verò est adnotatu, cùm aueret etiam Hipparchus &Hypotheseis constituere, &in Tabulas diducere motus pro Planetis caeteris, quinqueve Stellis Errantibus; nancisci tamen eum non potuisse neque ex Chaldaeis, Babyloniisve, neque ex Aegyptiis, neque etiam ex Graecis idoneas Vllas Obseruationes circa hosce Planetas peractas (quippe &cùm tales peragi non possent, locis Fixarum incognitis) &quas perfecit ipsemet, temporis fuisse longè angustioris, quàm vt quidpiam certum, diuturnumque decernere ea de re posset. Quare &digessisse cum solùm quascumque obseruationes habuit, quo optimo ordine potuit, eâsque, si qui futuri essent, qui intelligerent, iisque vti possent, reliquisse. Euenisse autem, vt, cùm bona sorte in Ptolemaei manus incidissent, ipse illas iam conferens cum suis, &adnixus fuerit, &coeperit primus tum Hypotheseis, tum Tabulas motuum idoneas pro his Planetis condere, tametsi id subtimidè, quòd ob paucas nimis, &temporis non satis diuturni obseruationes, non auderet sibi suarum Tabularum in longum tempus admodum, certitudinem polliceri. Verùm recitare eius verba ne pigeat, Tempus, inquit, ex quo Planetarum obseruationes habemus conscriptas, ad magnitudinem rerum comlaratum, adeò breue est, vt infirmam faciat praedictionem in longum tempus. Et posteà, Quamobrem, inquit, puto Hipparchum, veri amantem, φιλαλήθη (hoc enim Epitheto illum frequens donat) cùm propter haec omnia, tum maximè quia tot veras à Priscis obseruationes non habuit, quot ipse nobis exh buit, Solis quidem, ac Lunae suscepisse negotium, ac id peragi motibus aequabilibus, circularibúsque, quantum fas fuit demonstrasse; ad Planetarum quinque negotium, quantum commentarij ipsius, quos videre nobis contigit, ostendunt, non suscepisse sanè; sed obseruationes circa ipsos factas, &commodiore serie collegisse, &ex Tsis planum fecisse, non congruere apparentia Hypothesibus, quibus Mathematie eius temporis vtebantur. Et mox, vbi dixit, aut nihil omninò demonftrasse caeteros, aut susceptum negotium ad finem vsque non perduxisse, Pse autem, inquit, cogitauit, cùm reverâ eximiè disciplinas omneis calleret, non debere se, aliorum instar, id aggredi, quod perducere ad exitum non posset. Ptolemaeus ergo fuit primus, qui ex germanis obseruationibus motus Flanetarum in Hypotheseis, Tabulâsque concinnas deduxit: adeò vt ante psum concessum non fuerit loca Planetarum, nisi crasso quodam modo, definite, Ptiusquàm tamen de Ptolemaeo, qui annis, iam post Christum circiter centum triginta floruit, déque consequutis temporibus dicam: quia tempore inter Hipparchum, &Ptolemaeum intercedente, studia haec Aleaandriae ita florere perseuerârunt, vt ex Aegypto rediens Iulius Caesac deduxerit inde Sosigenem illum, cuius ope restitutionem Calendarij molitus est, ac visus proinde fuerit Astronomiae studium apud Romanos propagare; age peruideamus paucis, vt se apud illos Caelestium rerum cura habuerit.