Latin
383.5 to 383.6
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 383.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Obseruo dumtaxat, quàm exquisitè omnia supra antecessores merit exsequutus. Nempe Organa fabrefecit ea conditione materiae, ea commensione magnitudinis, ea varietate constructionis, ea cura elaborationis, ea praecisione diuisionis, ea facilitate tractationis; ac eam praetereà adhibuit &&coobseruatorum complurium solertiam, diligentiam, industriam; vt tum Hipparchi, Ptolemaei, caeterorûmque obseruata, per senas, aut summum duodenas graduum parteis designarentur; sua ipse per sexagesimas, seu vocata minuta, scrupulâve prima, ac saepe quoque per aliquot minuti vnius parteis designârit. Quaeso verò, vt hoc attingam, quî comparari cum Tychonis industria, praecisionéque in obseruanda Eclipticae obliquitate vacarouti auseliuum, leat illa obseruandi Eratosthenis ratio, quam Hipparchus, Ptolemaeúsque probârunt, sequutique sunt; vt videlicet Meridianus diuideretur in parteis octoginta treis, ac interuallo Tropicorum deprehenso capere ex illis vndecim, pronunciaretur distantiam Tropici vnius ab Aequa tore, esse talium partium quinque, ac semissis, seu, reductione ad gradus facta, vigint trium graduum, &minutorum quinquaginta vnius, ac trientis?