Latin
384.1 to 384.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 384.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed illi mimirum Scaphidio, cum erecto ad medium Gnomone, quale antè desciiptum est, ad hoc negotium vtebantur; quod ad quam vsque subtilitatem pertingere possit, nemo est, qui non videat. Quadrans quoque ille Ptolemaei, quam multùm abest à perfectione vel minimi eorum, quibus Tychg vsus? Idem dico de Regulis; nam &quod constitutae illae in Alexandria Porticu, Palaestraque Armillae, aut ab ipso etiam Ptolemaeo confectae quid quam comparandum cum Tychonicarum perfectione habuerint, non sunt profectò caetera i a organa argumento. Nihil est subinde necesse, vt iepetam Machinamenta, quibus fuere prisci Aegyptij, Babyloniíque vsi, sell in discernendis Zodiaci Signis, seu in Diametro Solis obtinenda. Nihili vt ea commemorem; quibus vsi in eadem Diametro captanda Aristarchus &Archimedes: quanquam mirari profectò subest, cùm Aristarchus ade propè verum circa Solis Diametrum apud Archimedem collineârit, illa statuens circuli partem septingente simam, ac vigesimam, gradúsve dismii dium; quî fieri tamen potuerit, vt in suo de Magnitudinibus, &distanii libro constituerit diametrum Lunae, quae tanta est proximè, quanta Solbiipartem centesimam octogesi mam, siue duos gradus, cùm dixit illam qu tam decimam partem Signi; quod etiam à Pappo est animaduersum. Nili demùm, vt Organa, quibus fuere post-modum vsi Albategnius, Peurha chius, Regiomontanus, Copernicus, alij; siquidem, praeter Regulas Re giomontano authore confectas (quibúsque est in obseruandis Solis altitu dinibus Bernardus VValterus illius discipulus vsus) ea omnia non los gissimè modò, sed &toto penè, vt sic dicam, Caelo, ab exquisita organe rum Tychonicorum ratione abfuerunt. Hoc solùm optandum, vt quae Qbi seruationes fuere iis peractae, in lucem edantur (quando eae, bonis auibus vt infrà deductum videbis, supersunt) optandum, inquam, tum ob causam illeic loci recensitas; tum ob eam, quòd non omnes Stellae, quarum ill Catalogum in Progymnasmatibus exhibuit, deprehendantur satis conglus subductae fuisse calculo (quatenus nimirùm ad Caelum non quadrant) cum &ex eadem officina Catalogi varij prodierint, plerumque inter se disciepantes (vt insinuabit specim en ad Operis calcem appositum) totum v hoc emendare liceat ex patefactis fontibus, Obseruationibus scilicet, quibus quid fuerit vitiosè deductum, quidque probè denuò deduci possum innotescat.