Latin
384.5 to 384.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 384.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Interim verò, cùm tanto iure commendandus Hipparchus sit; quòd Ov sit, ganis excogitatis dimensus fuerit Sidera; non minore sanè commendandum Tycho, qui solus per tot saecula ausus sit illum imitari, ac ita imitatus vt eum superasse reputari possit. Me quod attinet, cùm haberi Hippachus alter Atlas valeat; Tychonem videor iure habere quasi alterum risculem, qui illius, quasi fatiscentis, onus, vicésque subierit. Vocat eum proinde Keplerus Hipparchum nostri saeculi; quod verum cùm sit, merie profectò vtriusque occasione exclamârit Plinius suum illud, Macti ingeneste, Caeli Interpretes, rerúmque naturae capaces; argumenti repertores, quo ber hominésque vicistis? Et, Viri ingentes, supráque mortalium naturam, tantorum numinum (Solis nempe, ac Lunae) lege deprehensa: An verò liceat adiicess taleis maximè esse viros, quibus tritum illud ex Nasone competat, Foelices Animae, quibus haec cognoscere primis, Inque domos superas scandere cura fuit! diTales certè sunt, qui in domos superas sic scandunt, vt earum mysteria nobis reserent, praesténtque, vt è Terra non discedentes, in Caelo versemur? Alpatis cique adeò de illis debeat, quod statim pòst subiicitur,