Latin
456.1 to 456.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 456.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
lio Paschallum Mulaeum, scripsit quoque ad Longomontanum, vt si ipsis vellet se tertium in itinere adiungere, &cum iis in Daniam, inque desertam Insulam proficisci, ac eodem curru in Bohemiam cum ipsis iisdem regredi, intelligeret hac quoque ratione rem sibi gratam esse facturum: Vipotè, inquit, cùm sciam te Instrumentis maioribus componendis, &conseruandis, atque in ijs, quae huc mechanice facienda sunt, solertem esse, eáque ritè praeordi nare posse, tum quoque vrgere, vt sine temporis iactura omnia maturè, &rectè conficiantur. Subiunxit autem; Scripsit iussu Caesaris magnisicus Dominus Barvvicius supremus Impery Secretarius, Caesari intimus, imo apud ipsum, Fac to tum, vti loquuntur, ad Dominum Henricum Romelium, vt Astronomicarum rerum, quascumque ibi residuas habuero, enectionem promoueat; &ego pariter ad Aulae Magistrum hac de re literas dedi. Ac illi quidem tum discesserunt; Longomontanus autem accedere tandem ad Tychonem praetulit, cùm ob verba illa, quibus conclusa Epistola, Haec festinanti calamo ad te exarata boni consulas; atque desiderijs nostris, tuóque commodo morem gere. Videbis heic locum amoenissimum, in edito, &saluberrimo aëre si tum: tum ob haec, quae priùs inserta: Exop. ptarem primo quoque tempore quaternione pauculos, qui in Tomo Progymnasmatum nostrorum primo desiderantur, labore Typographico compleri: siquidem ea, quae incuria Hamburgensis Typographi perdidit, vsui, scis, esse ne queunt, nec VVittebergae ea recudere, ob causam tibi notam placuerit. Inueniemus facilè ratione, vbi simul fuerimus, quò obstaculis, quoad nunc fierpotest, succurratur, vt Liber is breui in lucem prodire possit. Cogita enim quanto non solùm meo damno tot exemplaria tandiu mecum reseruo, sed &quàm desiderio aliorum, minùs, dum publicatio differtur, satisfacio. Poterit etiam mosubsequi Prima pars secundi Tomi, quae de Cometa anni LXXVII. vnà cum Apologiis hûc pertinentibus luculenter agit: donec altera parreliquorum Cometarum à nobis obsernatorum descriptiones complectens (quarum fundamenta in promptu sunt) subiungatur. Sed quid Longomontanus quidem eò appulsus peregerit, aut quandiu illeic cum Ty chone moratus fuerit, dicetur posteà. Intereà, cum literis illis dixerit se iam obseruasse Polarem altitudinem grad. 50. min. 16.