Latin
456.5 to 456.6
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 456.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
scilicet ex Sole, &Stellis ad Meridianum appellentibus adnotandum est fuisse eam deinceps illi obseruatam min. 2 7. auctiorem, cùm per bruman venatus est, tam maximam vesperi, quam minimam manè Stellae Polaris eleuationem, ex qua aliunde deducitur, distitisse tunc eam Stellam à Polo grad. 2. min. 51. sec. 5. Tandem autem habita ratione obseruatae Cordis Leonis altitudinis, Satis praecisè, inquit, scopum tetigerimus, statuentes Benaticae Poli elenationem grad. 50. minut. 18–. Circa eiusdem loci longitudinem, scribit Snellius assumpsisse eum illam in Lunari Eclipsi 9. min. temporariis Vraniburgicâ maiorem; idque, cùm in Solari Eclipsi paullò aliter. An verò cum Eclipsis Solis ea videatur fuisse, quae insequente Iunio obseruata Benaticae fuit, &de qua dicetur aliquantò pòst, Eclipsis Lunae ea fuitr quae mensis lanuarij die xxx. antecessit, quamque in Catalogum, perinde, ac Solarem non retulit? Vtcumque sit, notandum est, incipere ab hoc lanuario, Kalendísque ipsius, Spicilegium Obseruationum tam Benaticae, quàm Pragae habitatum, quod à Snellio editum est.