Latin
471.5 to 471.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 471.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Supersunt Tabulae Rudolphinae, ex quibus amdudum affectis, licet pars videri perfecta an posset, praescripserat Tycho nihilominus cuocanda omnia ad incudem fore, vt ex silsitiora quaeque obseruata repraesentari uumeris in Tabulas diductis posseut Itaque. cum ipsi ad illas condendas fuisset Kepleruà Caesare calculi minister adiunctus, ac opus iam coeptum illius morte intercidisset; la mihi muneris, inquit Keplerus, à sua Maiestate fuit impositum, vt Tabulas Rudolphi desertas morte Brahei Authoris sui, ex ipsius obseruationibus, sub inspectione, &directorio haeredum, si qui essent idonei, &vacui, perficerem. Ac alacriter quidem ille se accinxit; verum illae breui, ac aliae deinceps, partim ex operis natura, partim ex tergiuersatione Praefectorum aerarij, subortae fuere difficultates, vt priusquàm Tabulae perfectae, euulgataeque fuerint, annus saeculi xxvij. aduentarit. Conquestus est certè ab annis I1. ac III. configi se limis Praefectorum oculis; &cùm anno ix. specimen laboris insigne, Commentaria de motibus Stellae Martis edidisset, ac Rudolphus praeter editionis impensas, persolui illi confestim mandasset, tum stipendiorum residua, quae, inquit, ad duo millia monetae argenteae maioris excreuerant, tum alia insuper duo millia; expostulabat tamen adhuc biennio pòst, decreta Rudolphi in se munificentissima nullum euentum consequi, ac se incassum facere sumptus, pulsaréque iam Camerae Silesiacae, iam Imperialis aerarij fores. Sic, licet anno insequente Matthias Rudolphi successor, &continuari stipendia, &exsolui residua iussisset; querebatur tamen anno xvj. exspectare se adhuc mandatorum exoptatissimum effectum, vel eo nomine, vt posset sibi habere adiutores treis, vnum. inquit, ad calculandas absernationes Brahea nas: alterum ad computandas reliquas Ephemeridas (Tabulas nempe iam adumbrarât, ex iisque Ephemerida in annum consequentem deduxerat) tertium ad descriptiones necessarias, ad correctionem typorum, &c. Neque enim sibi satis esse, quòd Caesar etiam ante Imperium decreuisset idoneam, fixámque sedem Lincij; ac adiecisset exhibenda à Proceribus Austriae supr-Anisanae stipendia, quibus, donec res pacatiores euaderent, sustentaretur; vti &fuit illis reipsâ per annos sexdecim sustentatus. Perseuerârunt adhuc querelae post exactum xix. quo Ferdinandus Matthiae successit, etiámque post xxi.