Latin
471.9 to 471.10
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 471.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
quo edidit partem doctrinae Copernicanae Theoricam, iuxta quam deductio Tabularum foret; quousque optimus Imperator, rebus licet nondum penitus compositis, etiam verera, quae Antecessores debebant, stipendia persoluit, ac vt necessarij ad maturationem, editionemque Operis sumptus suppeditarentur, mandauit. Fecere interea huiusmodi morae, vt opus non praecipitatum tantò elaboratiùs, absolutiúsque prodierit. Nam de doctrina quaedam Theorica ipsis Tabulis praemittenda, quòd lucem, nisi quadriennio post sphaericam non viderit, elegantem hanc excusationem texuit Keplerus; Nosti mores mulierum inquit Comicus, dum moliuntur, dum comuntur, annus est, Atqui, si cui noti sunt mores Astronomiae, dicere is poterit nullam se vnquam nouisse, neque cunctantiorem, neque scrupulosiorem foeminam. Quòd nisi hac temporis fuisset interpositum, quo consilia mea maturitatem suam consequuta essent, in periculo res ver sabatur, ne delicatula illa fastidito omni Mundo, nouos sumptus, nouum ornatum efflagitaret.