Latin
11
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 11
Unproofread scanNot analysed yet
Nobiles exempla suorum studiorum ex similitudine tuorum capientes, in suam plebem eo magis mitigabuntur (quòd nulla gens sit tam immanis atque barbara, quin literarum mansuetudine mansuefiat) atque ad laudis gloriam ardentius inflammabuntur: fidelius pro te labores excipient: ac si sit necesse, uitam ponent. Ac ut omittam alias infinitas utilitates, quas ex ista tua in literas benignitate percipiemus, per te desinemus barbari &esse &haberi: ut si Cicero ab inferis excitatus, ad natur alem Gallorum facilitatem, simplicem, &synceram perspiceret literarum humanitatem accessisse, non amplius tam aspere hos imma nes appellaret: neque, id quod aliquando fecit, infimum ciuem Romanum amplissimo cuique Galliae anteferret. Sed nimirum te ob perfectam benè dicendi commendationem, &summam in liberali motu dignitatem, non tantum Pompeio, quem immortaliter laudauit, uerum Caesari, quem omnis memoriae clarissimum lumen dixit, &egregia indole uirtutis ac continentiae Octauio, quem partum aureum nominauit, rectissime compararet: simul &exclamaret, O tempora, ò mores honinum, qui te perfidia omnium scelestorum usi decipere conati sunt, tuos Catilinas aeternis notis inureret: te uerissimis ac iustissimis laudibus in coelum efferret: daret tibi fasces: appellaret te imperatorem: decerneret in suo regno (hoc est, in foro) statuam: &siquid aliud esset, quod dari posset, adderet: Ac tandem peroraret, Gallos omnes noctes diesque de salute tua &debere cogitare, &casus humanos, &incertos euentus ualetudinis, &naturae communis fragilitatem extimescere.