Latin
12
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 12
Unproofread scanNot analysed yet
Idemque grauiter doleret salutem Galliae, in tua unius mortalis anima positam esse. Sed quid mor tui hominis lamentabili oratione utor, cum similes non solius Galliae, sed omnium eruditorum, qui ubique sunt, uoces exaudierim. At quis non exaudiuit luctum omnium, siue tuorum, siue alícnorum, qui cum muss ullum habent commertium? cum siue ho minum iniquitate, siue sato quodam acerbiorem casum subisses, quam summa ista tua uirtus merebatur. Quis tum, cui sit aliquis sensus literarum fuit, quin pe riculum commune omnium studiorum agi arbitraretur? Quis ex his non pro tua falute uota secit? non post tuam reuersionem Musis litauit? non tacitus optauit omnia tibi prosperius euentura esse? non omnium dirarum obnuntiationem imprecatus suit eis, qui tibi istam offensionem struxissent? Quis porrò tam agrestis ac durus, tamque uirtuti infestus, quipuscunque ille suerit in terris, modò tuam uirtutem co gnitam habcat, non istam longe pluris aestimauit, quam eorum omnium qui tibi cladem afferre conati essent? Quis autem tum non iudicauit te honestius decubuisse, &maiori cum dignitate cecidisse, quàm hostes usos siue simulatione religionis, siue proditione amicitiarum, siue omnium perfida machinatione seu stantes, seu potius iacentes, uirtutis insignia sine uirtute reportasse? Sed inuitus in isto sato meus literarum sermo uersatur, ut &singularem de te bonorum existimationem, &amicissimum cruditorum in te studium cognoscas, ut tecum reputes quas hominum admirationes excitabis, quae nominis tui testimonia aeterna à summis ingenijs consequênris, si quem te non modo armatum, uerum etiam in afflicta fortuna, senserunt musas adiuuisse, iam eundem te potentissimis &maximis nationibus florentem, uideant non desistere eas benigne &studiose colere, sed dignitatem ipsarum indies amplificare. Quae tum tui nominis celebratio? quae laudis posteritas?