Latin
GILLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 151
Unproofread scanNot analysed yet
Et tametsi ferae bestiae, praeter lyncem, &leporem, uentrem ferentes à coitu abhorrent, eae tamen non modo nulla grauidit ate intermittunt coire, uerum etiam impotentis libidinis effrenatione acerrime dolent, quando marium facultas deest, ac priusquam certum pariendi tempus uenerit, uentrem elidunt, partumque uio lant, dum ad coitum exardescentes, assidue subigi gaudent, uno eodemque tempore &alendae proli, &explendae libidini dant operam. Nam à partu recentes statim coitus appetitione ardent. Quemadmodum fingant suos catulos ursae. CAP. XII. YRsarum pariendi ratio permira uidetur, nam nemo à partu uidens tam informem tamque rudem foetum ursam edidisse uitalem, partum iudicaret: simul enim ac in lucem haec edidit, statim carnem illam nulla uitalis figurae uestigia, nullamque animalis effigiem retinentem, amore complectitur, catulum agno cit suum, ac eum in sinu gremioque souet, &lingua fin git sua, &paulatim in confirmationem quandam sic effingit, ut aspicienti iam catulus ursae hic esse uideatur. Quando ursa parit. CAP. XIII. Vemadmodum ursa primo carnem informem