Latin
GILLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 151-2
Unproofread scanNot analysed yet
pariat, deinde lingua conformet antè dixi: iam quod nondum narraui, dicam: Hyberno tempore parit, cum peperit, latibulis se tegit, nam frigoris uim reformidat, &ueris aduentum manet, nec ante treis menses catulos in lucem profert. Cum autem se habitu corporis opimo sentit, hoc enim ipsum morbi lo coducit, latibulum, quod Graeci φωλέον appellant, expetit (Vnde affectus quo latendi tenetur φυλία Gręcè nominatur) in antrum non recto motu sui corporis, sed supino ingreditur, &dorsi sui tractu repit, ucnatoribus ut uestigia sua obliteret: Ibique postquam est ingressa, se quieti dans, habitum corporis extenuat per quadraginta dies, è quibus quidem quatuordecim immobilis manet, reliquis alijs mouetur: tantum solo lingendo dextero pede se sustentat, eique intestinum catenus adducitur, ut propemodum cohę reat. Quod quidem ipsum ea sentiens, Aron herbam agrestem edit, cuius natura uentosa intestinum diducit, &dilatat, eidemque facultatem receptandi cibi affert. Cum autem cibis sese rursus refecerit, formicas exedens, facile exinanitur, neque quemadmodum hominibus ad deiectiones illi ucl medici uel libri opus sunt.