Latin
CAP. XIIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 154
Unproofread scanNot analysed yet
quòd ab asino rudente eius clangor dissimilitudinem non habet, &simul eis qui Serapidis religionem obseruant, odio est asinus, atque acerbitati. Cuius rei non gnarus Ochus Perses, Apim quidem interfecit, asinum autem &consecrauit, &sanctissima religione coli iussit Aegyptios ut molestia afficeret. Sed is sanè tanti sceleris sacro boui persoluit poenas, nec iniustas, neque minus graueis, quàm Cambyses dedisset, qui primus bello sacrilego religionibus indicto eiusmodi impietatem commiserat. Et uero etiam quos modo commemoraui Serapidis colentes, ex eo Orygem male oderunt, quòd ad solis exortum conuersus, icut Aegyptij ferunt, aluum deijciat. Et Pythagorei de animalibus solum asinum afferunt ad harmoniam non factum esse, proinde absurdam bestiam, nullo sensu ad lyrae sonum affici. Geminos asinam ex sese peperisse non facile quenquam meminisse fe runt. De asinis Mauritaniae. CAP. XIX. Aurusij asini primum ut se in uiam dederunt, Mincredibiliter incitata oeleritate iter conficiunt,