Latin
CAP. XIIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 155
Unproofread scanNot analysed yet
ut euolare, non excurrere uideantur: Deinde eos cito fessos de uia, &pedes &spiritus deficiunt, ac pedum tarditate ad currendum constricti insistunt, &acerrimas profundunt lachrymas, non tantopere, meo iudicio, ob futuram mortem, quàm ob pedum infirmitatem, quare ut captiui ad equos alligati trahuntur. De propria ui &natura quorundam animalium, &de Asino. XX. CAP. TAnc etiam uim &naturam quorundam animaLHium non alienum est explanare: Ouis &asinus ineptissimis sunt moribus, °eneribus animis. Hinnuli, cerui, caprae syluestres, lepores timidi existimantur. Tum ex uolucribus passeres, ex aquatilibus mugiles: libidinosus est perdix, clàm enim &silentio foeminas dicitur inire. Muscae &canes impu dentes atque importuni. De asini cornibus Stygis aquam continentibus. CAP. XXI. IN Scythia asini cornibus praediti nascuntur, quoIrum cornua Arcadiae fluminis Stygis aquam continent, quae transmittit uasa omnia, etiam si sint ex ferro. Haec cornua à Sopatro apportata fuisse aiunt Alexandro Macedoni, &illum admiratum misisse Delphos, ut dedicarentur Pythiae. De Indicis asinis. CAP. XXII.