Latin
GILLII ACCESSIO. CAP. XXVIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 169
Unproofread scanNot analysed yet
SAllida item Crocuta, primum enim sese in densas syluas occultans, materiarios fabros nominatim inter se appellantes auscultat, illorumque cuiuspiam nomen addiscit: Deinde summa humani sermonis assimulatione comparans insidias, quod audiuit nomen humana uoce appellat, ad eam accedit appellatus, retro uero illa cedens rursum appellat, idem iterum saepiusque ad humanam uocem accedit, ubi autem eum à socijs seduxit, &iam ab auxiliatoribus nudum constituit, correptum interimit, ex eoque quem uoce pellexit, sibi instruit &conficit cibum. FINIS LIBRI V.