Latin
GILLII ACCESSIO. CAP. XXVIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 170
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SEXTVS DE VI ET NATVRA ANIMALIVM. Quemadmodum Suillum pecus uoracissimum: Item de ciconia, uulpansere, &upupa. CAP. 1. VILLVM pecus tantopere explen do abdomini deditum est, ut ne proprijs quidem suis foetibus parcat, neque helluationem suam ab humano corpore abstineat. Quae causa est, cur huiusmodi animal ut impurum, detestabile, &uoracissimum apud Aegyptios in summo odio habeatur. Contrà autem mitiores bestiae naturae &misericordis &piae participes praecipuo quodam honore à prudentibus uiris solitae sunt affici. Ciconiae enim apud Aegyptios eò uenerationem habent, quòd senectute affectos parentes alunt, ijdemque ipsi idcirco uulpanseribus &upupis honorem habent, quia illi quidem sunt pullorum suorum amantes, hae autem aduersus parentes existimantur piae. Manethonem porro Aegy ptium summa sapientia uirum accepi dicere, eum qui suillo lacte uescatur, uitiliginibus &lepra oppletum iri, quos quidem morbos Asiani omnes pessime ode runt. Aegyptij uero, quibus persuasissimum est, sues soli &lunae inimicissimos esse, semel tantum cum festos dies agitant, eos lunae singulis annis, aliàs uero nunquam, nec huic ipsi, nec cuipiam alij deorum sacrificant: idque propterea faciunt, quia exccrandos &detestabiles ducunt. Tum Athenienses in mysterijs iure optimo sues immolant, propter perniciem quam segetibus moliuntur. Nam ex ipicis saepe alias exina niunt, alias quae nondum ad maturitatem peruenerunt uastant, alias effodiunt. Eudoxus ideo inquit, Aegyptios ab immolandis suibus se sustinere, quòd posteaquam sementem fecerunt, eorum greges ad proterendam &conculcandam frumentorum sationem atque depellendam in altiorem terram &humidiorem inducere soleant, ut hac quasi occatione terra obducta ne ab auibus semina exhauriantur.