Latin
DE BESTIARVM PRAESTANTIA
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 18
Unproofread scanNot analysed yet
Denique ad sui tuitionem singulae quippiam possident, quo utantur, locosque pro temporum uicissitudine ad suam commoditatem mutant: &similiter atque homines inuidia atque malitia, tamen leuiore quàm homines, laborant. Neque item ut homines ueneris libidine intemperanter abutuntur, sed etiam plurimae earum ut foeminam grauiditate affece runt, hanc non attingunt. Praeterea quidem mares parturientium foeminarum dolorem cognoscunt, eisdemque commouentur, ut gallinacei: atque etiam nonnullae incubando foeminas adiuuant, ad excludendos ex ouis pullos, ut columbi: uicinisque ad pariendum, locum ubi pariant, prouident. In quibus simulacra cum omnium uirtutum reperiamus, nónne naturam ipsam sentimus nobis clarissima uoce indicare, non incredipilia uideri debere ea, quae de ui &natura animalium decem &septem libris complexi sumus? Nam si omnia etiam atque etiam diligenter obserues, singula ui deas ordinem tenere, &sui officij rationem colere: &,ut omittam alia infinita, suis altoribus cum blandicijs obuiam proficiscuntur, dominum agnoscunt, atque adeo longo temporum interuallo recognoscunt: saepeque eidem positas insidias indicant: suis gregalibus periclitantibus auxiliantur, gloriae cupiditate mouentur.