Latin
DE BESTIARVM PRAESTANTIA
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 19
Unproofread scanNot analysed yet
Taceo iustitiam, cuius obseruantes sunt: praetermitto eas quae posteaquam cum pari suo tanquam cum uxore quadam coniunctę sunt, non aliam attingunt, neque ad fidem tuendam egent sponsalium tabulis, Neque temerè, &sua sponte in homines efferantur: nam si ijs ipsis ad usum cibus copiose suppeditaretur, non inter se modo, sed ne hominibus quidem infestae essent. Quod ipsum &propter cibi inopiam, &propter angustas sedes suarum commorationum saepe facere coguntur. Quòd si in tantas uel cibariorum uel locorum angustias homines compellerentur, feris ipsis longe immaniores essent: id quod in difficilimis belli &famis temporibus facile perspicitur, cum enim sanè inter se exedunt, &conficiunt, ac nimirum sine bello &fame domesticas &familiares animantes edunt &consumunt. Contrà uero bestiae nec suo generi, nec alieno, quo cum domestico usu coniunguntur, quicquam nocent: simul &,tametsi ex inuidiae odio &riualitate laborent, non tamen eis malicia usque eò procedit, sibi ut benigne &liberaliter facientibus insidias moliantur: imò uero firmissima eos beneuolentia prosequuntur, ut quaque uersus beneficos in se sequantur, neque quo minus id obeant, ullis periculis deterrentur. Homines autem nullis officijs tam fideles conciliari possunt, pro suo nuntricio ut mori uelint.