Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 185
Unproofread scanNot analysed yet
GYLLII ACCESSIO. CAP. XXV. Erae caprae, sicut Oppianus inquit, nostris domeTsticis haud multo maiores, sed ad currendum uelociores sunt, ac si quis cornibus ipsarum ceram infundit, uitae uiam, &spiritus meatum intercludit, quòd tenuis spiritus per media cornua ad cor ipsum proficiscitur. In hoc genere mater suos pullos etiam atque etiam diligenter curat. Quam quidem maternam educationem filij cum pari studio compensant, &quemadmodum homines parentem aetate affecta infirmum alunt &laboriose patris educationi satisfaciunt, sic caprarum pulli, charos parentes senectute confectos tractant, pabulum nimirum suo ore collectum eis porrigunt, &ex fluuio haustam aquam ad potionem afferunt, ac nimirum eorum corpus horridum lingentes, nitidum reddunt. Quòd si solam matrem conprehenderis, continuò etiam suam capies tencram prolem, cam sanè existimares tanquam uerbis silios. impellere ad fugam, procul talibus gemitibus orantem: fugite filij infestos uenatores, ne me miseram capti materno nomine priuate.