Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 186
Unproofread scanNot analysed yet
Eos contra circum marem errantes, diceres primum luctuosum cantum occinere, deinde humana &supplici uoce loqui: Per louem uenator te rogamus, per Dianam ipsam, charam matrem, libera, &nos infelices praemium suscipe: flecte tuum durum cor, uerere deorum iura, &genitoris tui senectutem. At enim cum uenatoris inexorabilem animum sentiunt, sua sponte in uincula incidunt, &cum matre capiuntur. Cicero dicit capras in Creta feras, cum essent confixae uenenatis fagit tis, herbam quaerere, quae dictamus uocaretur, quam cum gustassent, sagittas excidere è corpore dieunt. De Dorcadibus &Cemadibus. CAP. XXVI. E Libycis dorcadibus, &cemadibus animus est Omihi nunc dicere. Doreades quanquam uelocitate sunt mirabili, tamen inferiores sunt in currendo equis Libycis: earum aluus nigris uittis distinguitur, reliqui corporis color rubet, &pedes quidem eis lon gi sunt, cornibus caput ornatur, oculi nigri, longifsimae aures habentur, κεμὰς à poctis nuncupata, turbinis instur celerrime fertur, flauis pilis spectatur, cauda est tum pilosissima, tum exalbenti, eius oculi cyaneo colore tincti uidentur, aures peraltis pilis refertae, neque modo in terra pedum celeritatem ostendit, sed etiam cum in fluuij confluentem inciderit, ungulis pedum remigans, fluctus perrumpit, &uero in lacubus natare gaudet, unde sibi pastum comparat: uirides iuncos &cyperum depascitur. De naturali mediciua, quamcaprae sua sponte nouerunt.