Latin
CAP. XXVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 189
Unproofread scanNot analysed yet
deincques reliquum caprarum gregem tandiu à progrediendo sustinere, quoad de eius ore herbam pastor detraxerit. CAP. XXXI. De Capris Aegyptijs. Aprae Syriae quantum aliae nullae lac habere dicuntur. At Aegyptias quinque parere ferunt. Causam huius rei esse Nilum, cuius aquae foecundissimae sunt. Itaque pastores, quibus curae est de augendo pecore, aquam ex Nilo lactis inopibus pecudibus &infoecundis dare solent. Caspiae Caprae &albissimae sunt, &cornibus mutilae, &ad maximorum equorum magnitudinem accedunt. Earum uilli adeo molles, cum Milesijs lanis ut mollitudine comparari possint, ex ijsque sacerdotes &Caspioru ditissimi uestes conficiant. De Capra adamata à caprario. CAP. XXXII. ¶Nurbe Sybari homo peradolescens, nomine CraIthis, cuius opera in tuendi caprini pecoris munere uerfabatur, cum cupiditate libidinis flagraret, in eam amoris caprini consuctudinem cecidit, ut si quando uenereis rebus uti haberet necesse, cum omnium caprarum formosissima uenereo complexu iungeretur, eamque ipsam in amasiae numero locoque duceret, donaque non à caprae desiderio abhorrentia daret, haederam nimirum, &iuncum edendum eidem obijceret, os illi reddens ad osculationem suaueolentius, sed &molles, &tencras, ut nympha mollius dormiret, herbas substerneret: quod quidem ipsum ut hircus gregis dux perspexit, ritalitate laborare, atque interea suum occultare animum coepit, quoad aliquando tandem eum somnum capere deprehendisset, tum enim omnibus reuocatis uiribus facto in cum impetu, cerebrum diminuit.