Latin
CAP. XXVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 190
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ciusmodi factum ad indigenas permanasset, non modo ci tumulum magnificum excitarunt, sed ex eo etiam fluuium Crathim nominarunt, infantem autem puerum ex eius cum capra consuetudine susceptum, caprina habentem crura, &faciem humanam, in deos repositum, deorumque honore affectum fuisse, &Syluanum deum esse in sermonem hominum uenit. In beluis igitur obtrectationem &riualitatem inesse hircus docet. Septimo post die, quàm in lucem editus hircus est, coire incipit, &quanuis sterile semen emitcit, omnium tamen maturissime quadrupedum ingre ditur coire. Quemadmodum utrunque aequinoctium significat arietis cubitus.