Latin
CAP. XXXIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 191
Unproofread scanNot analysed yet
Luporum insidijs minus idcir to patent, quòd non ita separatim à reliquis errant, quemadmodum singulae caprae à gregalibus suis segregantur. Arabes dicunt, ouium greges apud se mu lica plus sanè quàm cibo pinguescere: sale delectantur, quòd eiusmodi cibus potionis desiderium mouet. Neque etiam ignorant, ut boreas &auster maximo ad conceptionem adiumento sint: atque ut boreas concipiendis maribus fit idoneus, sic foeminis auster, praeclare tenent: perindeque ut uel hac uel illa prole sit opus dum ineuntur, aut in hunc aut in illum uentum spectant. Achilles ad comburendum so cium in rogis iacentem prece obsccrationeque humili &supplice uti, tum ut Iris ei uentos imploraret, &ipse quoque aduenientibus sacrificium tanquam praemium polliceretur, necesse habuit. Neoclis filius uentos facta sacrificatione placare Atheniensem populum docuit: oues non item: at uero uentos administros conceptuum sua sponte &non appellatos &promptos habent, ad quos periti pastores cas dirigunt: Cum enim auster fiat, tunc ut foemineae prolis numerus augeatur, ouibus arietes admittunt. De ouibus sine felle. XXXVI. CAP. Ves in Ponto sine selle esse dicuntur: Contrà in