Latin
CAP. XXXIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 192
Unproofread scanNot analysed yet
Naxo insula duplici felle praeditas esse. Aristotelis filius Nicomachus in Budianorum regione ait, albam ouem nullam nasci, sed nigras omnes esse. Oppianus libro secundo de uenatione, tradit, in Gor tynide &rufas, &quadricornes oues esse. Ad Garamantas ouillum peeus carne &lacte alitur: Aegyptus tam abunde herbida est, ut bis anno oues ex sese pariant, bisque tondeantur. Ctesias ait, apud Indos ouillae caudae latitudinem cubitalem esse. Alexander Myndius dicit in Ponto amarissimo absinthio pinoues fieri. Qui ouillam lanam pexerit, atque ex ea ue item confecerit, scabiem, ut ferunt, procreabit ei, qui ea uestietur. In gelidis loeis oues fellis expertes sunt.