Latin
DE BESTIARVM PRAESTANTIA
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 20
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uero ea bestiarum solertia nomine propius accedit ad hominis ingenium, quòd humanas artes imitatione consequantur: nam discunt &saltare, &aurigae officio uti, &in fune ambulare: tum scribere, ac legere, lyraeque &citharae fidiculas pulsare: tum sagittas mittere, &equitare: quinetiam signorum differentias ratione percipiunt, non modò humanam uocem praeclare ntelligunt. Neque praeterea est cur quidam eas ideo tantopere contemnant, id quod saepe faciunt, quia humanum officium non faciant, quòd conciones non habeant, consilia non ineant: cum uel ipsi homines hoc idem haudquaquam seruent: cum plerique priusquam consuluerint, rem ipsam exequantur, quod quidem ipsum bestiae non faciunt. Neque si urbes non habent, idcirco despiciendae sunt: nam id ipsum commune habent cum Scythis, cum Amaxobijs. Nonnulli calumniantur eas exleges esse: sed quid aliud tandiu erant homines, quoad Apis primus leges, quibus carere non poterant, Graecis dedit. Neque unquam si tantopere contemnendae essent, quàm ple risque uidentur, ueteres tam egregie eas nobilitassent, ut qui ab ijs nutriti essent: non tam ualde patres quam nutrices bestias iactauerint: alius lupam, alius ceruam, alius apem, Semiramis columbas, Cyrus canem: quinimo nemo iam paulo nobilior haberi potest, nisi eius ingenuitas effigie cuiuspiam bestiae insigniatur. Alij easdem in odium inuidiae adducunt, &propter quarundam uenenum, &propter reliquum ipsarum maleficium, quod utrunque inferunt, ut &cibo utantur, &lacessitae, iniurias ulciscantur: Idque faciunt uel dolore stimulatae, uel pabuli angustia compulsae.