Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 200
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SEPTIMVS DE VI ET NATVRA ANIMALIVM. De Catobleponte, apud Libycos. CAP. VM multiplices &uarias Africa procreat bestias, tum Catoblepontem sic nuncupatum parere existimatur: tauro similis spectatur, truculentus, terribilisque aspectu: alta ei &densa sunt sucilia, oculi non perinde quidem magni ut hubuli subijciuntur, sanguinc suffusi: non directè, sed ad ter ram uersus intuctur: à uertice ineipiciis iuba, equinae similis, per eius frontem promittitur, quae si usque ad faciem pertinet, formidabiliorem eum reddit: mortiferas depascitur herbas, ac simul ut taurino aspectu conspexit, statim horret, &iubam erigit, ea autem in excelsum excitata, atque apertis labris per guttur quiddam uehementer acutum &horrendum emittit, ut aër supra caput obducatur, &inficiatur: animalia autem appropinquantia, quae hoc coelum hauriant, gra uiter affligantur, &uocis usum amittant, in letalesque conuulsiones incidant. DeIndico Manticora. Pud Indos nascitur immenso robore praeditum Aanimal, cui Indorum lingua Manticorae nomen est, magnitudine maximi leonis, colore rubrum, canis modo uillosum: facie eadem prope quae hominis: dentium triplici utrinque ordine mucrone acutissimomorum, caninis maiorum: auribus hominis ummilibus, nisi quòd hae &grandiores, &uillosiores sunt, oculis cęsijs, &his non dissimilibus hominis: pedibus &unguibus eisdem qui leonis: summa cauda illi Scorpionis modo terreni, aculeo plusquam cubitali armata, reliquum caudae, utrinque aculcis cuspidatum est, quos tanquam tela, si quis insequatur, eminus iaculatur: Aculei si quem attigerint, letales emissiones habent.