Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 201
Unproofread scanNot analysed yet
Cum in anteriorem partem uersus aculeos iaculatur, caudam intorquet: sin retrouersus, aculeos emittit, tum ex tentissime caudam porrigit. Aeulei quos iaculatur, pedali magnitudine &funis crassitudine sunt. Ctesias Indos sibi affirmasse ait, locis emissorum aculeorum alios succrescere, ut sit huius pestis perpetua successio. Humanis, ut idem affert, carnibus maxime delectatur, quocirca complureis homines interficit, nec duntaxat in singulos homines inuadit, sed plureis collectos, uel ipse solus interimit. Reliqua item animalia uincere potest. Quòd autem humanis carnibus sese complere ei suaue sit, cius nomen ostendit. Indicè enim ideo Mantichora appel latur, quòd bestia hominum conficientissima sit, ex rebus quas agit nomen trahens. Eadem est qua pernicissimi cerui corporis uelocitate eius pullos aculeatis nondum caudis armatos uenantur, caudasque corum ad saxum elidunt, atque crebris ictibus confringunt, ut aculeos ne postea producere queant. Vocem edunt proxime accedentem ad fistulae sonum, tubaeque concentum.