Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 203
Unproofread scanNot analysed yet
uidentium oculos ueluti perstringit: Nam nigro colore i eum offendis, mutat se ipse, &aliud coloris genus instituit, ac se cito in uiriditatem inuertit, &quasi mutatione uestium facta, alius rursus uisus album colorem, tanquam aliam personam histrio, sic induit, naturam ementitam: sed etsi non ueneficijs, ueluti Medaea quaedam, aut Circe illitus est: tamen praestigijs potens, uidentium oculis eludere solet. Alexander Myndius dolore &molestia cibi inopia, à Chamae leonte ad hunc modum serpentem affici ait: Mordicus scilicet illum bene latam festucam &ualidam tenentem, sub eaque perinde se ut sub clypeo uersantem contra hostem serpentem uenire: Serpentem uero quia festucae latitudinem circumplecti non possit, Chamae leontem dentibus configere non posse: itaque hunc alipsa confici, exedique nequire: membra enim ut illius reliqua serpens mordeat, non tamen ea in ipsius carnen penetrare potest, tanta nimirum pellis firmitate &robore existit, nihil ut prorsus serpentis morsus semiat. De Tharando. CAP. Vborem, pallorem, liuorem, homini &bestijs Reutem mollem habentibus, &minime uillosis, acci dere, nihil imirum: Tharando uero animali, cui est ter gus impenetrabile, &uillus ursorum magnitudine, admirabile uideri debet: seipsum enim cum uillis suis hic uertit, milleque colorum species cum summo uidentium stupore reddit. Scythicum animal est, dorso &magnitudine tauro simile, eius corium ne spiculo quidem penetrari potest.