Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 202
Unproofread scanNot analysed yet
Ctesias apud Persas hoc animal sc uidisse testatur, ex India regi Persarum muneri missum. De Monocerote, als Indis nuncupato Cartazono. CAP. ¶Ontes esse dicuntur in intimis regionibus InUdiae, ad quos difficulter eatur, ubi quae apud nos bestiae domesticae sunt, feras aiunt esse, ut oues, ca pras, boues, &per se, &sua sponte errare: &canes feros, ab omni cura pastoritia exsolutos esse: earum quidem ferarum innumerabilitatem infinitatemque &historicorum &Indorum sermones testantur: inter quos Brachmanes numcrandi, qui hoc idem sentiunt: in ijs Monocerotem, quem uocant Cartazonon, nunerant: eumque magnitudine ad confirmatae aetatis equum accedere dicunt, iubaque &pilis fuluum esse: pedum bonitate, &totius corporis celeritate excellere, atque similiter ut elephantos pedum digitis indiuisis esse: apri caudam habere, inter supercilia cornu uno, eodemque nigro, non leui quidem, sed uersuras quasdam naturales habenti, atque in acutissimum mucronem desinente ornatum exissere: omniumque maxime animalium obsonam uocem &contentam mittere: &ad alias quidem bestias ad se accedentes mansuescere, cum uero gregalibus suis pugnare. Neque modò cum maribus naturali quadam contentione dissidere, sed contra etiam foeminas certare, pugnamque usque ad mortem ingrauescere. Nam &maximo robore praeditus, &inex pugnabili cornu armatus est: descrtissimas regiones persequitur, si mul &solitarius errat. Coitus tempore ad foeminam mansuetè assuescit, &gregalis fit: Cum hoc tempus transierit, &uentrem toemina ferre coeperit, rursus cfleratur, &solus uagatur. Prasiorum regi illius pullos etiam nunc tencros aiunt deportari, eosdemque festis diebus ad pugnam committi, ad robur ostendendum: Nam integrae aetatis &perfe ctae nullum unquam quisquam meminit captum fuisse. De Chamaeleonte. CAP. CHamaeleon Indiae animal, non uno atque eodem Scolore spectatur, sed &sese furtim subducit, &