Latin
AP. XXVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 218
Unproofread scanNot analysed yet
Tum uero secundum fluuiorum ripas gradiens, paruulos pisciculos callide exceptat, nam caudam in aquam deijcit, in quam ij innantes densis pilis comprehenduntur, quod quidem ipsum uulpes sentiens, caudam ex aqua remouet, &repente se in aridum subducens eam excutit, pisciculi excidunt, atque ab ea deuorantur. Thraces quando conglaciantes fluuij periculose transeuntur, uulpis indicio, &periclitatione percipiunt: nam si glaciem resistentem, &nihil cedentem transmiserit, eius uestigia fidenter persequuntur. Ad hunc modum transmissionem non esse peritulosam haec experitur, ut ad glaciem aurem admoueat, ac si intra non subsonare atque subterlabi fluctus sentit, libenter se consistenti glaciei credens, prima transmittit: sin aliter, nequaquam transit. Quemadmodum à uulpibus lepores captantur. XXIX. CAP. Epores interdum à uulpibus non tantum cursu, Lsed etiam magis arte comprehenduntur. Captiose enim circumuenire, inducere uulpes probe nouit: Cum enim noctu in leporis uestigium inciderit, &sen sum ex eo perceperit, animam continens, spiritumque comprimens, sensim &pedetentim usque eo uestigijs leporis insistit, quoad in ipso cubili eum deprehendens, tanquam de insidijs securum animi &insperan tem capere aggreditur.