Latin
AP. XXVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 219
Unproofread scanNot analysed yet
At enim non hic dissoluto &gnauiter remisso animo, sed suspenso &sollicitosomnum capit, simul ac primum uulpem aduentantem sensu comprehenderit, de cubili ex silit, properans fu gam capere, &cursum ad summam celeritatem facit: ulpes item uestigijs eum insequens ingreditur currere: uerum longam uiam ubi hic confecerit, ut qui iam longinquo absoessu contra uulpem superior factus sit, sub dumeta, aliaue fruteta densiora subiens, ex longo cursu, libenti animo &prolixo se quicti dat at uulpes euestigio insequens, ei non concedit ex suga ut consistat, &laboris requietem habeat, sed ad alteru cursum ex quiete eum excitat, &agitat: postea uero quàm incitato cursu is permultum uiae procedens, itnera non minora quàm prius fugerit, rursus uehemen ter quietem cupit capere: Illa uero frutetum quo se is coniecerit urget, ac radicitus excutiens, ab assiduo cursu non sinit conquiescere: itaque is iterum excurrit, illa quoque non se ad insequendu tardans, currere insistit, cum autem continenter ex alio alius cursus hunc uigi lijs diu multumque fatigatum exceperit, currendo fessus, &laboribus succumbit, &longius prooedere desistir: ipsa uero consecuta, cum ipsum non sanè cursu, sed longinquitate temporis, &captiosa inuestigatione comprehendit.