Latin
DE BESTIARVM PRAESTANTIA
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 23
Unproofread scanNot analysed yet
ad houés ne? at cum his errare mallem, quàm cum non parua hominum natione sapere. An potius ad Elephantos? at hi suspiciosi sunt, querentur se quidem antea felices &latentes suo bono uti potuisse, nunc uero inuidioso nomine sapientiae, quam certi homines propriam sibi uendicant, in odium hominum à me adductos esse. An ne me ad cicadas reijcient? At hae ut aliâs saepe me suo cantu delectarunt, sic timeo, ne non iam iccirco earum omnium stridorem ferre queam, quia de uocalitate inuidiosius à me laudatae, silentij damnatae sunt, id quod eis à nullo unquam tyranno acciderat. Ad asinos igitur me remittent: sed quid magis exoptem, quàm si uel per horum obtrectandi magiam, uel Pythagoreorum disciplinam asinus fieri possem? nam sub huius pelle etiam doctissimi impune philosophati sunt. At enim si asinos sapere arbitrentur, potius annonae charitatem in macello ac pistrina omnia cessare facient, quàm non confestim asinum cogant efferre, non O micron, nam id ne uerberibus quidem unquam ab eo extorquebunt, sed sanè o mega, si non clara, attamen contentissima uoce, pronuntiare: ac quàm mox redarguant eum omni corporis caudaeque asseueratione affirmare hanc uocalem tantum longam esse: aut quòd haec asinina litera rotunda sit, eundem asinum concludere, omnes Euclidis fiouras orbiculatas esse.