Latin
DE BESTIARVM PRAESTANTIA
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 24
Unproofread scanNot analysed yet
Etiamne contra huiuscemodi hominum feritatem, hu manitas ferarum mihi imploranda erit? etenim nulla tam fera, tam immanis est, quae non beneficij accepti memoriam retincat. Ego autem non forte peius quàm plerique, quorum partim delphini exceperunt, partim leones scruarunt, meritus sim. Atque etiam hic ibidem in primo aditu uestibuloque reprehendent, quòd tragoedias comedijs misceam. Sed quid aliud malim, quàm ut cum omnium bestiarum Iudos facere studeo, etiam quemadmodum olim Romae fiebat ad carum spectaculum sales &iocos attulissem. Et ne diutius te in nugis teneam, fac hos prauitate iudicij potius, quàm ex aequo omnia aestimantes, primum nonnulla in hac historia leuitatis, deinde etiam mendacij, lure &uere condemnare posse: omnia uero quo molo? Fateor enim tecum, atque etiam prae me fero, ne hanc historiam ab omni lapsu uendicare uidear, nonnulla leuicula esse, sed tamen non multa, &cum alijs infinitis grauibus &doctis compensantur: ac tanquam neui in articulo pueri delectabunt Alcaeos, hoc est, non stultos alieni operis aestimatores: quos si priusquam spinosos authores, unde haec sumpsimus, legerint, non dubito hanc nostram industriam grato animo interpretaturos esse: quam ex Acliano, Oppiano de uenatione, Athenco, Heliodoro, Porphyrio, ac caeteris omnibus qui scripserunt de natura animalium post Aristotelem, non modo latinam fecimus, quod facilimum fuisset, sed Dionysium euiam Cassium, qui Magonem conuertit, imitati, ordinem &iudicium adhibuimus: atque Aeliani historiae, uel po tius labyrintho lucem attulimus. Quid enim eius historia implicatius?