Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 232-2
Unproofread scanNot analysed yet
accedere, eosdemque in perennibus fluuijs rapide praecipitantibus intrepidè innatare, &caudas inter se mordicus tenentes, firmamentum habere, eoque firmo uinculo fluuios transmittere. Cum autem in arationes transierint, segetes succidunt, &in arbores ascendentes fructus edunt, &ramos frangunt: Quibus Caspij ubi resistere non queunt, hoc modo infestas eorum incursiones moliuntur ulcisei, ut non habentibus uncinatos ungues auibus quippiam noceant, quae quidem ipsae tantis gregibus ut nubes esse uideantur eò aduolantes, mures sedibus pellunt, &suo proprio quodam naturae munere à Caspijs famem depellunt, neque magnitudine inferior es quam Aegyptij Ichneumones: Itemque agrestes sunt &acerbi, &robore dentium non aliter dissecare ac deuorare possunt, quàm mures ferrum in Teredone Babyloniae, quorum pelles molles institores ad Persas uehunt, quibus uestes consuuntur, &corpus optime fouetur.