Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 233
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum Mures domum collapsuram CAP. VII. praenoscunt. Vod uicinam domum ad edendas ruinas mures &mustellae praesentiunt, idcirco eius casum &prolapsionem praeuertentes, ex ipsa emigrant, quod quidem ipsum in Helice oppido usu euenisse dicitur. Cum enim Heleenses impium facinus in se aduersus Iones admisissent, eos nimirum in altaribus mactantes, tum sanè his propinqua ruina ex ostentis portenta fuit. Nam quinque antè diebus quam Helice funditus euerteretur, qui in ea essent mures, mustellae, serpentes, &uerticillae, caeteraque eiusmodi ex eo loco exierunt: quod quidem facinus Helicensibus id ipsum intuentibus, summam quidem admirationem mouebat: ueruntamen quam ob rem discederent, causam conijcere non poterant, postea uerò quàm ex urbe haec animalia excessere, ex terrae motu tantae labes domorum noctu factae sunt, ut non modò ex hoc casu desederit urbs, &conciderit, atque ex permultae empestatis alluuione funditus deleta fuerit: uerum etiam cum forte decem naues Lacedaemoniorum in urbis portu stationeque essent, ex marinorum aestuum tempestate perierunt. Diuina enim iustitia, satelliubus atque administris bestijs, ad ulciscendos impios homines utitur.