Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 235
Unproofread scanNot analysed yet
In Aegypto audio bipedes mures maxima magnitudine esse, &prioribus pe dibus tanquam manibus uti, eosdemque rectos duobus pe dibus nitentes gradi: cum autem insequentibus urgen tur, salire. Haec Theophrastus. Ex panibus mults &uarijs simul positis optimum quenque scligens circumrodit: quare optimi panis iudicium in muribu existimatur esse. De Murium religione. Vres item adorant ij, qui Troadis Amaxitum incolunt: unde Apollinem, qui apud eos maxima religione est, Simynthium appellant: Murem eninm Smynthium Aeoles &Troiani nominant: sicut Aesdij lus in Sisypho testatur, cum ait: Sed agrestis quis eli Smynthius. Tum uero apud Smynthios circures aluntur mures, eisque uictus publieè praebetur, atque infra altare ubi degunt, latibula habent. Apud etiam tripodem Apollinis mus manet, de cuius religione hanc accepi fabellam, Permulta murium millia eum Aeolium &Troianorum segetes inuasissent, atque immaturas succidissent, &simul eis qui earum scmentem fecissent VIII.