Latin
LIBER
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 236
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER tissent, infructuosas reddidissent: cumque Delphicus deus de hac re consultus esset, respondisse: Oportere sacrificare Smynthio Apollini. Eos quibus datum esset praculum responsum secutos, ab hoc murium impetu liberatos fuisse, &frumentum cis ad solitas messes peruenisse. Huc etiam addunt, Cretenses in coloniam domo missos, Pythium rogasse, quempiam sibi locum ad habi tandum appositum ostenderet: Illum oraculum edidisse, ubi terra geniti bellum eis inferrent, ibi considendum, atque urbem excitandam esse: ita eos profectos ad Amaxitum castra posuisse, ut illic quiescerent: murium uerò incredibilem multitudinem crupisse, &clypeorum lora derosisse, &arcuum neruos exedisse: ex quo coniectu ram duxcrunt, illos esse terrigenas: proinde ad armorum inopiam redactos, hunc locum incoluisse, atque Smynthio Apollini templum excitafic. Dc Mustella, quam Thebani in Boeotia adorant. CAP. XI. Egyptij quòd diuersa animalium genera in deos Areferant, &sacra religione colant, multiplex &