Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 239
Unproofread scanNot analysed yet
Duo uero foramina eius cubile habet, alterum ad austrum, alterum ad boream pertinet: ac pro temporis ratione, tanquam uelum gubernatores nauis, sic id quod ad uentum spectat, obstruit, alterum autem ape rit: quod ipsum cum quispiam animaduertisset, eam gloriam assecutus est, ut ex eo uentos suturos praediceret. De Testudine &Vipera. CAP. XVIII. TErrena Testudo cum Origanum comederit, Viperam praeclare contemnit. Quòd si eius facultatem non assequatur, comesa ruta contra hostem armatur. Iam si utriusque facultate caruerit, à serpente exeditur, planeque conficitur. Cum testudini serpentem comesse contigerit, cunila adesa statim illa extra periculum ueneni est, quod aliter confestim ab usu hanc funditus sublaturum fuerat. De libidine Testudinum, XIX. CAP. X terrenis Testudinibus mas ad uenerem inflam Ematissimus est. Demostratus foeninam humi ad eoitum stratam ait supinam iacere, deinde expleto coitu, propter testae magnitudinem cum se conuertere non queat, eseam paratam à marito relinqui eum alijs inimalibus, tum aquilae: unde fit, ut mares eas ad coitum ideo illicere non possint, quòd foeminę magna mode ratione libidines contineant, &salutem uoluptati anteponant.