Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 240
Unproofread scanNot analysed yet
At enim mares mirabili quadam natura illecebram amatoriam, &omnis metus obliuionem afferentem foeminis inijciunt: neque tamen huiuscemodi illecebrae sunt cantiunculae, quales Theocritus, pa storitiae lusionis compositor, nugatur: sed occulta herba, cuius neque ille nomen se scire dicit, neque alium cognoscere confitetur: itaque mares eam ore conrinentes, ad libidinem foeminas alliciunt: &quae antea fugiebant, nunc exardescunt ad coitum, &nullo de se timore afficiuntur.