Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 243
Unproofread scanNot analysed yet
Haec igi: tur, sicut alia pleraque, natura formicis largita est. Rerum coelestium notionem habere, curlum syde rum tenere, atque uim intelligere, sapereque Babylonios &Chaldęos testantur historici. Formicae uero neque ccelum suspiciunt, neque digitis mensis dies numerare sciunt: hoc tamen eis natura donauit admirabile, ut mensis nono quoque die, non pedem ex cauerna egre dientes, admodum quiete tecto se teneant. De ingenio Formicae. CAP. XXVI. Leantem haec de formica historia coegit &inuitum &fortissime contradicentem bcitias concedere rationis non expertes esse. Nam eum aliquando ptiosa sessione fruentem, ferunt formicas, quae complures ad eius pedes essent, animo coepisse uacuo &soluto contemplari, alteras nimirum uidisse alicunde moriuam in alienarum domicilium &suarum mini contubernalium portantes, in formicariae cauernae faucibus consistere, atque inde continuo alteras pespexisse prodire, &cum externis uelut quiddam con trahentes, iterum &saepius ultro citroque commeare, denique lumbricum tanquam redemptionis pretium attulisse, eumque alteras accepisse, &simul quàm ferrent mortuam dimisisse: alteras cum gaudio &libenter similiter atque uel fratrem uel filium recepisse. Quid ad haec dicet Hesiodus, qui scripserit louem naturas distinxisse, bestijsque terrenis, aquatilibus, uolucribus dedisse, ut &inter se conficerent, &minime quidem mutua inter se iustitia uterentur: hominibus autem iustitiae munus largitum fuisse, Atqui non haec dicet Priamus, siquidem is ipse homo ab homine, &heroc, &ex louis stirpe oriundo, ipse quoque louis progenies, multa Hectorem pecunia redemit. De Formicarum sedulitate.