Latin
CAP. XXVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 244
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXVII. Ormicae in primis sedula atque operosa animalia, Tranto laborandi studio tenentur, ut ne noctes quidem in suo opere cessent, modò sit plena Iuna: nec uero, quemadmodum homines inertiae, fugaeque labo randi excusationes praetendunt: Quid enim inertium dierum multitudinem commemorem, necesse est? Indicta sunt Dionysia, Lenaea, Saturnalia: alia Spartam sunt translata, alia Thebas recepta: quin singulis etiam ur bibus, mille dierum inertissimae segnitiae non apud barbaros solum, sed etiam apud Graecos indictae sunt. De terrae fossionibus, quas faciunt formicae. XXVIII. CAP. Egyptias fossas &Creticos labyrinthos historici literarum memoria celebrant, &poëtarum natio uersibus decantat: uerum sossionum quas formicae efficiunt, uaria diuerticula, flexiones, anfractus nondum sciunt: enimuero eae mirabili sapientia subterraneas aedificatiunculas tortuosissimè construunt, ut uel difficilem inuentu aditum, uel omnino inuium insidias sibi molientibus efficiant: terram enim quam effodiunt, pro foraminibus aggerant, &tanquam muros quosdam, &propugnacula circumijciunt, &ne ex ccclo ex coelo aqua pluuia deflucns seipsas sunditus alluuione perdat.