Latin
CAP. XXVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 245
Unproofread scanNot analysed yet
Intermedia item sepimenta, cauernas alias ab alijs secernentia, solcrtissime machinantur atque ut de splendidis hominum aedibus ficri solet, do mum suam triplici regione formaque circumscribunt: alterum enim in ea locum Andronem, in quo mares ha bitent, aedificant: alterum Gynecium nuncupatum, ubi foeminae pariant, moliuntur: tertium granorum aceruis destinant: cum tamen ab Ischomacho &Socrate rei oeconomicae peritis nihil tale didicerint. Quum au tem tanquam ad pabulandum proficiscuntur, natu grandiores similiter eas, atque exercitus duces, ducunt: ut ad segetes peruenerunt adolescentiores sub stipula stant, duces uero ascendunt, &spicas abscissas inferioribus deijciunt: hae uero circumstantes, aristas distrahunt, simul &ex earum uallo &uaginis grana indusa explicant: neque ad excutiendum ullo instrumento egent, neque ad uentilandum uiris, neque uentis ad purganda à sordibus grana, ex frumentis, quae homines exarant, cibos sibi conficientes, humanis laboribus fruuntur. Illud etiam auditum habeo prudenter factum, eas humatione mortuas afficere solere.