Latin
FINIS LIBRI VIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 258
Unproofread scanNot analysed yet
Aegyptios sua propria quadam magica ratione, accepi cum de coelo aues deducere, tum serpentes primum praestringere, deinde ex latibulis facilime extrahere. De magnitudine Serpentium. CAP. IX. N nauigatione maris rubri Alex ander dicit se serIpentes uidisse longitudine quadraginta cubitorum, &crassitudine pro recta longitudinis portione. Cli tarchus item, in India serpentem sexdecim cubitorum gigni, atque etiam aliud serpentium genus non speciem similitudinemque aliorum gerere, sed magnitudine multo inferiores esse, &tanquàm pigmentis distin ctos, sic uersicolores spectari: uittas enim à capite ad caudam pertinentes habere, alias aereas, alias argenteas, nonnullas rubras, alias aureas, easdemque pestifero morsu celerrime interimere posse. Aethiopia dracones ad longitudinem triginta passuum progredientes generat, &nomen proprium non habent, sed duntaxat elephantorum interfectores ipsos nominant, &proueniunt ad summam senectutem.