Latin
FINIS LIBRI VIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 259
Unproofread scanNot analysed yet
In Phrygia autem dracones ad magnitudinem quadragenûm pedum procedentes nasci ferunt, qui quotidie media aestate hora cum forum hominum conuentu plenum esse solet, &iam prandendum est, ex cauernis procedere, &ad nuncupatum in ponto amnem Rhyndacum cauda ad terram adniti, reliquo erecto corpore toto gutture eminente, &paulatim laxato ore hiante, uolucres superuolantes, tametsi sublime &perniciter ferantur, sua aspiratione tanquam amatorio quodam ad se attrahere, ac allicere: eas autem ex horum spiritus ductibus detractas in illorum uentrem decidere, atque illabi: &haec quidem sibi maxime propria ad occidentem solem agere, ac seipsos postea occultantes, gregibus ex pastione ad stabula redeuntibus insidiari, multamque perniciem inferre, atque inde prandium sibi abunde comparare.