Latin
VI ET NATVRA ANIMALIVM
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 26
Unproofread scanNot analysed yet
VI ET NATVRA ANIMALIVM, per Petrum Gillium tum ex Aeliano conuersa, tum ex Porphyrio, Athenaeo, Heliodoro, Oppiano, tum eiusdem Gillij marte luculentis accessionibus aucta. LIBER PRIMVS. CAP. I. De natura Elephantorum. LEPHANTO duos ditunt prominere exertos, quos alij dentes, alij cornua uocant: sin gulis pedibus numero quinque di gitos indiuisos, leuiterque discretos, ex quo fit, animal sit minime ad natandum habile: &ante riora erura multo posterioribus longiora habet. Huic sub armis papillae existunt: Atque ita promuscide tanquam manu utitur: Lingua etiam ei bene exigua est: Fel autem non ad iecur, sed ad pectus situm habe re dicitur. Biennium gerere uterum audio. Alij non tam diu, sed sesquiannum tantum uentrem ferre aiunt. Anniculo quidem uitulo ęqualem pullum edit: is sta tim ut natus est, ore sugit, non promuscide. Cum libi dinis furore ardet, incur su parietes euertit, &similiter tque aries frontis ui atque impressione palmas prosternit. Aquam nitidam non bibit, sed postquaem aquam conturbarit, turbida potione delectatur. Idcirco somnum erecto corpore capit, quia ei esset operosum decumbe re, simul &deinde à cubitu exurgere graue. Eius aetatis flos est sexagesimus annus. Hyemis &frigoris impatiens est. Ad ducentesimum uitam producit. CAP. II.